Charter Document - 02350191
Charter Number: | 02350191 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1169 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Harduinus Sancti Germani Autissiodorensis abbas Deo et Beate Marie Ascelino abbati et fratribus de Regniaco quatuor arpenta vinearum et obolatam que predicti loci fratres in territorio de Irenci tenebant consilio et assensu fratrum nostrorum ita concessi possidenda quod pro jure decimationis de fructu earumdem vinearum fratres de Regniaco per singulos annos tempore vindemie tenebuntur reddere ecclesie Sancti Germani modium boni vini Hoc autem factum fuit per manum Bartholomei archidiaconi Autissiodorensis et Raaudi burgensis anno ab Incarnatione Domini MCLXIX Hujus rei testes sunt Constancius prior Sancti Germani et quatuor alii in carta notati