Charter Document - 02350189
Charter Number: | 02350189 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1168 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam humana memoria labilis est et quod constituunt presentes latet futuros utile duximus memorie mandare quod domina Holdeardis quicquid habebat contulit ecclesie Vallis Lucentis ad precium sexcentarum librarum Ut autem sine gravamine ecclesie viveret de predicta pecunia emit terram monachorum Sancte Marie de Pontibus que est in territorio Berneriarum pro centum et quindecim libris et in grangia quam emerunt fratres Vallis Lucentis a fratribus de Ripatorio posuit quadringentas libras et octoginta quinque unde et ego frater Petrus abbas predicte ecclesie et alii fratres statuimus ei unoquoque anno de predictis duos modios frumenti et sex sextarios siliginis et tria ordei duo de pisis et unum de fabis et viginti modios vini in vineis Vallis Lucentis equos vero et equas quas secum adduxit usque ad XXX sex predicte ecclesie contulit ut de fructu earum reddent ei singulis annis centum solidos in Pascha videlicet quinquaginta solidos in festum Sancti Remigii quinquaginta solidos De annona vero que sibi debetur statutum est ut reddatur ei in Livannia et apud Vallem Lucentem molatur et quoquatur Insuper dabuntur ei annuatim quinquaginta casei in eadem grangia et duo sextarii olei sal quoque et ligna [] hujusmodi victui necessaria quantum sibi necesse fuerit Nulla autem femina in domo sua contra voluntatem suam manebit exceptis duabus sororibus domni Petri abbatis De filiis vero suis ordinavimus quod faceremus eos instruere usque ad annos intelligibiles et tunc fient monachi Quod si suadente diabolo quod absit votum deserere quandoque ante susceptum habitum voluerint de pretaxata pecunia reddentur matri centum libri ut ipsa eis ad voluntatem suam distribuat vel fratribus Vallis Lucentis si maluerit restituat Quandiu vero filia ipsius cum ipsa manserit domus Vallis Lucentis ei necessaria providebit Insuper ei dabit per singulos annos quinque modios vini et quinque sextarios frumenti et vestimenta quantum necesse fuerit Si autem in posterum in domo sua aliqua occasione quiete vivere non poterit vel si ad alium locum religionis se transferre voluerit abbas et predicti fratres nichilominus reddent ei per singulos annos que superius determinata sunt et ex propriis sumptibus in domo religionis quam elegerit eam ad suam pacem collocabunt Si vero usque ad mortem sustinere voluerit in cimiterio Vallis Lucentis loco unius fundatricis sepelietur et ei omne beneficium sicut uni ex fratribus persolvetur Quod si abbas et predicti fratres que statuta sunt ei reddere noluerint reddent ei libere et absolute quicquid in emenda grangia posuit Et pecuniam quam in terris Berneriarum posuit pro sumptibus quos in eam fecerint dimittet Hujus autem pactionis testes sunt Urricus prior Fulco subprior P cantor Ysembardus Guido succentor Reignerius Robertus de Regni Eraaudus Willelmus de Stampis Hugo Rufus Girardus Herbertus cellararius Radulphus de conversis Reinaldus Aubertus Stephanus Andreas Galterus sutor Richardus pelliparius Galterus Verricus rotarii Ne autem predicta deliberatio per negligentiam aut oblivionem depereat sigillis abbatum domni videlicet Alexandri abbatis Cisterciensis et domni Hugonis Pruliacensis et domni Harduini de Ripatorio et domni Petri abbatis Vallis Lucentis confirmata est necnon et assensu capituli confirmata