Charter Document - 02350185

Charter Document - 02350185


Charter Number: 02350185
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido comes Nivernensis notum fieri volo presentibus et futuris quod Gaufridus precentor Senonensis decimam de tota terra ubicumque sit quam fratres de Regniaco acquisierunt in grangia cui nomen est Bellumvidere et quam de jure sue decimationis esse dicebat fratribus de Regniaco quittavit et concessit jure perpetuo possidendam Sciendum autem quum in decimatione de Toire totam decimam clamabat et totam absque retentione aliqua quittavit in omnibus aliis decimationibus medietatem quam sui juris esse dicebat similiter quittavit Porro terra supradicta que sub juris lege decimationis continetur sic dividitur A quercu de Camposenix sicut divisa est per metas et signa per devexum montis Viennensis et tendit ad terram de Annaio que tota de jure fratrum Regniacensium est ubicumque sit et per desubter Villam Siccam ad terras de Soeriis usque ad concisum de Aquosis et inde per desuper puteum de Passeleriis sicut inditium vie demonstrat que tendit a Fossagelet ad ecclesiam de Soeriis et sicut partitur communitatibus de Passaleriis et tendit ad locum qui vocatur Posticiolum et inde usque ad predictam quercum de Camposenix sicut demonstrant posite mete Divisio ista spectat ad territorium de Toire cujus totam decimam ut diximus predictus Gaufridus quittavit preter terram de Annaio cujus decimam similiter quittavit necnon et decimam terre de Petra Sancti Germani que partitur communitatibus de Passellariis et terre Sancte Marie Porro jamdictus precentor veniens ante presentiam meam rogavit me et insuper precepit mihi ut hujus concessionis et quittationis responsor extiterem et eandem decimam in manu mea et protectione susceptam predictis fratribus garentirem Hujus rei testes sunt Willelmus de Barris Herbertus de Marri Gaufridus de Arseio milites et Rahaudus burgensis Hujus vero decime quittationem predictus Gaufridus precentor Regniacum veniens in conspectu tocius conventus ad majus altare obtulit presente et laudante Gaufrido de Maricornia qui a me in casamento decimam tenebat qui etiam eam in omni loco pro jure se garentire promisit Hujus rei testes sunt Sebaudus de Vermenton Benedictus de Malliaco capellani Bauduinus Grossus et Hugo de Bosco milites Hoc etiam laudaverunt Agano filius Gaufridi de Maricornia et uxor ejusdem Aganonis nomine Agnes De laude Aganonis testes sunt magister Odo abbas Sancti Petri Autissiodorensis Willelmus decanus Hugo archidiaconus Senonensis et cantor ecclesie Autissiodorensis et Stephanus de Escan sacrista De laude vero Agnetis uxoris ejus testes sunt Matheus et Burchardus fratres predicti Aganonis et Notrannus de Tociaco Gilo gener ejus et Hugo de Draciaco milites Denique sepe dictus Gaufridus precentor prefate decime quittationem fecit laudante patre suo Girardo monacho laudantibus etiam fratribus suis Burdino Symone eorumque uxoribus Adelina uxore Burdini et Hildeade uxore Symonis De laude Girardi monachi et Symonis fratris sui et Adeline uxoris Burdini et Hildearde uxoris Symonis testes sunt Hugo cantor Autissiodorensis Salo filius Gaufridi de Maricornia Urricus clericus et Gimo Richardi De laude Burdini testes sunt Willelmus episcopus Autissiodorensis Gaufridus abbas de Rupibus Hugo cantor Autissiodorensis De laude Girardi filii Burdini testes sunt Gilbertus presbiter de Tore Urricus cellarius Adam et Arnulfus filius ejus De laude Isave et Marie filiarum Burdini testes sunt Gimo Richardi et Willelmus Breuns De laude Mathei filii Burdini et Girardi filii Symonis et filiarum ejusdem Symonis Juliane Ainors Adeline testes sunt Urricus clericus Odo Buibelle Gimo Richardi Rainaudus de Biferia Ut igitur predicta decima et decima de communitatibus de Passeleriis pertinens ad jam dictam acquisitionem et quecunque alia continentur in hac acquisitione rata et firma perpetuo fratribus de Regniaco maneat presentis scripti patrocinio et sigilli mei auctoritate confirmo et quia eadem decima de casamento meo est pro salute anime mee et antecessorum meorum supramemorate ecclesie de Regniaco laudo