Charter Document - 02350183

Charter Document - 02350183


Charter Number: 02350183
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi ad quorum notitiam presentes littere pervenerint quod ego Petrus comes Nivernensis pro amore Dei et remedio anime Philippi domini Exolduni charissimi sororii mei qui cognomine Odo vocabatur donavi abbati et monachis Sancte Marie Fonteneti Johannem de Geigny et heredes ejus cum universis rebus suis tam acquisitis quam acquirendis ab omnibus consuetudinibus videlicet a festatione domorum et decimis vini et bladi et ab omni chevauchia et exercitu et a custodia ville et muri et fossati liberos et absolutos in perpetuum possidendos Et si aliquo casu de aliquo forefacto accusati fuerint causa forefacti abbati vel monachis revertetur et abbate vel monachis presentibus predictus Johannes et heredes ejus secundum leges et usus Tornodori judicabuntur[] Ne quis hanc cartam infringere presumat sed ut hoc ratum et inconcussum permaneat in posterum sigilli mei impressione feci muniri Hujus quoque rei testes sunt Letericus de Altissiodoro Milo frater ejus Petrus de Corcon Radulphus capellanus meus Hemo presbiter Nicholaus et Vuillelmus de [] prepositus Erasiaci Actum apud Tornodorum anno dominice Incarnationis MCLXVIII mense maio Sola restat corrigia