Charter Document - 02350182
Charter Number: | 02350182 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1168 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Veniens ante nos Leothericus filius Balderici qui in quodam molendino Briennonis quod vocatur Saneveres de quindecim busellis molture duo percipiebat busella illa divine pietatis intuitu ecclesie de Deiloco fratri suo Milone clerico et uxore sua laudantibus in perpetuam dedit elemosinam et de jure ubicumque posset garentire promisit In hujus tamen beneficii memoriam et recordationem ecclesia de Deiloco ipsi Leotherico octo libras denariorum sicut pro certo accepimus donavit Ut ergo donatio ista coram nobis rationabiliter facta rata et inconcussa in posterum permaneat eam presentis scripti attestatione et sigilli nostri auctoritate confirmamus statuentes et sub anathemate inhibentes ne quis huic nostre confirmationis pagine obviare presumat salva in omnibus sedis apostolice auctoritate