Charter Document - 02350181

Charter Document - 02350181


Charter Number: 02350181
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1168
Date type: Internal, A.D., Papal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Herardus Brenensis comes notum facio presentibus et futuris quod controversia emerserat inter me et canonicos Chableie de villa Praith que in hunc modum pacis conquievit Concessum est et recognitum utrobique quod prefata villa mihi et canonicis Chableie per omnia communis est excepto chynagio quod ei cedit in liberum et decima que ad capitulum Turonensem et ad prepositum Chableie spectat Maior canonicorum salvo jure et dignitate eorum mihi fidelitatem faciet et meus maior eis similiter Caducum quocumque modo acciderit inter me et ipsos canonicos per commune dividetur tam de propriis servis meis quam de propriis servis eorum De cetero exactiones quascumque facere terram emere equitatum aut carrugium requirere non presumam nec ipsi similiter Carrugium tamen conceditur mihi paceium et cum pro annona que est de reditibus Praith et canonicis eodem modo Chableium Pacis et pactionis hujus auctor et testis est domnus episcopus Trecensis Henricus in cujus presentia causa ventilata est et terminata et proprio sigillo suo necnon et sigillo capituli Beati Petri Trecorum pacis exequutio confirmata est Ego quoque Herardus Brenensis comes ut pax prescripta ratam et mansuram haberet stabilitatem proprio sigillo meo eam confirmavi laudante et volente uxore mea Agnete Ex parte domni Henrici episcopi Trecorum testes sunt cum eo archidiaconi Girardus Guirricus Bernardus Petrus canonicus Trecensium Ex parte mea monachi Clarevallenses Galcherus et Rainaldus milites An[dreas frater] meus Bartholomeus sororius meus dominus Guajorrin Airardus dominus de Ribiel Iterus venator item Iterus de Curcellis Raimbaldus de Vilamauro Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini nostri Jhesu Christi MCLXVIII regnante Ludovico rege Francorum anno regni ejus XXXIIII imperante Alexandro papa III