Charter Document - 02350174

Charter Document - 02350174


Charter Number: 02350174
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1167
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volo presentibus pariter et futuris quod Stephanus abbas Sancti Remigii Senonensis vendidit ecclesie Pruliacensi terciam partem nemoris quod dicitur Pleinsul Hoc autem capitulum ejus concorditer laudavit testibus his qui interfuerunt Galifrido scilicet archidiacono qui vice nostra aderat Fromundo capellano nostro Leterico clerico predicti Gaufridi Isembardo priore Vallis Lucentis Quia vero suprascripta portio nemoris ad jus Calmensis ecclesie pertinebat Ansellus abbas et conventus ipsius ecclesie hanc venditionem laudaverunt et sigillo suo firmaverunt Hujus rei testes sunt Sciendum autem quod abbas Sancti Remigii in eadem venditione perdonavit monachis Pruliacensibus XII denarios de censu decime scilicet de XII solidis quos antea solvebant pro quadam parte decime Villenove simulque concessit eis et perpetuo possidendum laudavit quicquid acquisierant sub censu ecclesie sue salvo tamen censu ipso Hoc totum capitulum ejus laudavit et presentibus Pruliacensi abbate Hugone Theoderico monacho et Malgerio converso firmum esse decrevit Testes qui interfuerunt Ut autem hec immobilem obtineant firmitatem sigilli nostri auctoritate sunt confirmata Actum anno ab Incarnatione Domini MCLXVII Data per manum Fromundi notarii et capellani nostri