Charter Document - 02350173
Charter Number: | 02350173 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1167 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris sancte matris Ecclesie filiis quod ego Guillelmus comes Nivernensis donavi et concessi fratribus Grandimontis in nemore quod dicitur Contest partem illam nemoris quod dicitur nemus Sancti Stephani ad eorumdem habitationem sicut ambitus eorum claudit per circuitum jure perpetuo possidendum Sed quia monachi Pontiniacenses in illa parte nemoris quam eis ad habitandum donaveram partem suam habebant dedi eis in conchanbium forestam Guibaudi sicut rivus de Sinecon dividit usque ad viam Merleniaci et usque ad terram que Communia dicitur et erit deinceps strata inter nemus Merliniaci et forellam istam Huic donationi et concessioni mee interfuerunt Odo de Villiaco et Osmundus de Merliniaco qui etiam hoc quod habebant in forella predicta rogatu meo monachis Pontiniacensibus laudaverunt et in perpetuum habere concesserunt Hoc etiam uxores eorum laudaverunt Helisabed et Ermengardis hoc filii Osmundi Petrus Acelinus et Odo clericus et filie Adelina et Hersendis laudaverunt Hoc laudavit Adam de Flai de cujus casamento Osmundus partem suam tenebat Guido frater meus hoc laudavit et Aanor uxor mea Ut autem hoc in posterum ratum habeatur litterarum mearum annotatione et sigilli mei impressione presentem paginam confirmavi Si quis vero de donatione mea monachos Pontiniacenses inquietaret vel calumniam faceret eos in pace mitterem et donum meum illis in perpetuum vendicarem Hujus rei testes sunt Johannes vicecomes Lagniaci Guillelmus de Cheu Richardus Venator Johannes Bossellus Odo de Monte Buillionis Symon de Silviniaco Stephanus Godardus prepositus Lagniaci Johannes Brisebarrus Gaufridus clericus qui hanc cartam composuit Actum est hoc Lagniaci anno ab Incarnatione Domini MCLXVII anno illo perrexit comes in Jerusalem