Charter Document - 02350170
Charter Number: | 02350170 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1167 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Rodulfus prior de Caritate notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod consilio fratrum nostrorum pacis et amicicie gratia ecclesie et fratribus de Deiloco donavimus in eschambium terras quas ecclesia Sancti Sidronii possidebat in parrochia Parreti inter grangiam Mali Repasti et viam de Crussillis que ducit ad cormerium Girberti Donavimus etiam duo solidos et sex denarios census in eodem territorio et terram quam habebamus in territorio Villepei juxta viam que ducit ad Joviniacum Donaverunt et ipsi in eschanbium terram quam habebant in valle Cimitana et terram quam habebant juxta viam que ducit Joviniacum inter Paretum et grangiam Valle Revennie et terram quam habebant inter Montemcegon et acensivam que est juxta plasseium grangie Valle Revennie et duo solidos census et sex denarios apud Sanctum Sidronium Sciendum tamen est quod Galterus et Guiardus frater ejus possident terciam partem terre que est in valle Cimitana et terre quam habebant predicti fratres de Deiloco juxta viam que ducit ad Joviniacum Si qua igitur de exchambio nostro fratribus de Deiloco illata fuerit controversia per omnia jure adquictabimus Et ne hoc facile deleret oblivio sigillo nostro firmare curavimus Actum est hoc publice anno ab Incarnatione Domini MCLXVII