Charter Document - 02350169

Charter Document - 02350169


Charter Number: 02350169
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1167
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Rainardus comes Joveniaci universis fidelibus posteris et presentibus volo notificari per justiciam mee curie querelam terminatam esse que inter canonicos Sancti Mariani Autissiodorensis et Fromundum de Baium Fraerii filium diu habita fuerat pro quarta parte totius territorii Vallis Profunde Siquidem canonici de ipso Fromundo clamorem ad me fecerunt unde de re hac die assignata utrique presentes affuerunt acturi erga se invicem prout justicia dictaret Denique Dei gratia disponente virorum prudentium consilio mediante ad hoc res ipsa perducta est Quod predictus Fromundus me audiente cognovit quam injuste prefatos canonicos pro hac querela vexaverat quia pater ejus priusquam iret in Jerusalem hoc totum quod requirebat ipsis canonicis perpetuo possidendum in elemosinam dederat ipse vero et soror ejus donum patris sui laudando concesserant Preterea pepigit canonicis quod si quis eos de re hac deinceps vexare temptaret ipse Fromundus prout jus et ratio dictaret garandiam portaret De hoc etiam pacto ut firmum haberetur me fide jussorem posuit et ut modus et ordo pacis inter eos reformate sigilli mei munimine firmaretur precando depoposcit Ego igitur precavere volens ne pro hac querela in posterum canonici dampnum paterentur feci rei geste ordinem litteris annotari sigillique mei impressione consignari subter ascriptis eorum nominibus qui mecum hujus rei geste testes sunt et querele interfuerunt scilicet Inardus vicecomes Rainaudus cognomento Maliacus Hugo prepositus meus et alii quam plures Actum Joveniaci anno Incarnationis dominice MCLXVII