Charter Document - 02350168

Charter Document - 02350168


Charter Number: 02350168
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Approbate consuetudinis est et equitatis officio convenit ea que inter ecclesiasticas secularesve personas sollempniter concorditerque acta sunt ne processu temporum in oblivionem deveniant aut alicujus infringantur calumpnia fidei committere litterarum Ea propter ego Henricus Trecensium palatinus comes universis presentibus et futuris notum facio contentionem que inter ecclesiam Vallis lucentis et Godefridum filium Drogonis Strabonis de Villamauri versabatur in presentia mea Trecis terminatam esse hoc modo Si quidem predictus Godefridus Petro abbati et ecclesie Vallis lucentis solutum et quietum concessit in curia mea coram baronibus meis quicquid eadem ecclesia comparaverat a patruo ejusdem Godefridi Josberto scilicet Mabile laude et consensu patris sui Drogonis nemus scilicet quod dicitur Eschegiarum et nemus Faygarnem necnon et quicquid eadem ecclesia tunc temporis possidebat de feodo patris sui in nemoribus planis pratis terrisque cultis vel incultis Hec omnia iterum coram me laudavit pater ejusdem Godefridi Drogo et recognovit quod ipse et predictus filius suus ecclesiam Vallis lucentis injuste vexabant Ut hec autem omnia memoriter tenerentur et in statu suo rata permanerent litteris commendata sigilli mei impressione confirmare et communire curavi Cujus rei testes sunt Ansellus de Triagnio Ansericus de Monteregali Hugo de Rumelleio Petrus Bursaudus Drogo Bristaudus Willelmus marescaldus Laurentius clericus comitisse Actum est hoc Trecis anno ab Incarnatione Domini MCLXVI