Charter Document - 02350166
Charter Number: | 02350166 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1166 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et filii et Spiritus Sancti Ego Alanus Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo omnibus tam futuris quam presentibus quod in ecclesia S Lupi que ad monasterium S Germani Autissiodorensis pertinere dignoscitur electionem seu presentationem presbyteri et quarumdam festivitatum oblationes eidem monasterio sicut hactenus habuit concedimus et confirmamus salvo tamen jure episcopali et quoniam presentis vite status incertus est nos in ea seminare cupientes quod in futuro cum gaudio metamus in prefata S Lupi ecclesia de beneficio illo quod ad sacerdotem pertinere videbatur centum solidos pro anniversario nostro faciendo predicto B Germani monasterio annuatim persolvendos concessimus Verumtamen quoniam magister Stephanus cantor B Stephani Autissiodorensis eandem tenet ecclesiam presentatus a venerabili fratre nostro Arduino prenominati monasterii abbate hicentum solidi persolvi non poterunt nisi per voluntatem ipsius magistri Stephani donec eo de medio sublato aut morte aut religiosi habitus assumptione extunc salvo jure antiquo prefatum beneficium centum solidorum monasterium B Germani percipiet reliquum vero sacerdos habebit ex integro Hoc autem ut firmiter et inviolabiliter teneatur sigilli nostri impressione firmavimus Hujus rei testes sunt Arduinus abbas Ripatorii Themannus capellanus noster Bartholomeus archidiaconus Autissiodorensis Stephanus sacrista Rainaudus Richardus De monachis Constantius prior Ravelano thesaurarius Bernardus infirmarius et multi alii fratres qui tunc presentes in capitulo erant Actum est anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo sexto