Charter Document - 02350160

Charter Document - 02350160


Charter Number: 02350160
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1165
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus esse volo et presentibus et futuris quod controversia erat inter Theobaldum decanum sacerdotem de Tilio et canonicos Deiloci pro decima de terris quas vocant terras Sancte Columbe quas Fulco decanus emerat et ecclesie Deiloci adcensiverat que ante nos delata est et pacificata hoc modo Canonici pro decima singulis annis infra octabas Sancti Martini solvent sacerdoti de Tilio unum sextarium frumenti alterum siliginis tertium tremesii ad mensuram Senonensem et quoniam quedam postea acquisivisse dicebantur in eadem decimatione pacis gratia donaverunt ecclesie Sancti Martini de Tilio terram Theobaudi que sita est ad crucem Vallis Mauri Si igitur terre quas modo canonici possident ab eis vel a quibuslibet culte fuerint sive inculte remanserint decima minui non poterit nec augeri Sed si ulterius infra permissionem aliquid acquisierint decimam dabunt secundum consuetudinem terre Actum est anno dominice Incarnationis millesimo centesimo sexagesimo quinto pontificatus autem nostri vigesimo tertio Et ne hoc in posterum dissolvetur sigilli nostri authoritate fecimus roborari sub chirographi divisione Datum per manum Fromundi notarii