Charter Document - 02350158

Charter Document - 02350158


Charter Number: 02350158
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gracia Senonensis archiepiscopus notum facio cunctis presentibus et futuris quod Willermus prepositus totusque conventus Senonensis ecclesie tibi dilecte fili Willerme et ecclesie Beati Johannis cui Deo auctore presides fratribusque ibidem Deo servientibus pro venerabilium dominorum nostrorum cardinalium Humbaudi scilicet Sancte Crucis et magistri Alberti S Laurentii in Lucina interventu unum annuale quod solum de annualibus prebendarum Beati Stephani nondum vobis concessum fuerat donaverunt atque in perpetuum concesserunt Cum enim canonici Beati Stephani tempore predecessoris nostri Henrici pie memorie annualia prebendarum pro remedio animarum suarum ad vestre paupertatis sustentacionem largirentur annuale unius tantum prebende quatuor canonicis Beate Marie prius concesse vobis nullatenus nisi de gratuita ipsorum canonicorum donatione dare potuerunt quod quia usque ad tempora nostra nondum fecerant modo propter reverendam dominorum nostrorum predictorum cardinalium intervencionem et ecclesie Beati Johannis honestam et Deo amabilem religionem predictorum canonicorum Beate Marie Leobaudi scilicet Hugonis Jaconis et Galonis assensu omnes unanimiter Deo volente annuerunt Ne autem temporum diuturnitate aut pravorum hominum inquietudine hujus donationis institutio quassari valeat aut turbari nos eam pontificali auctoritate confirmamus et sigilli nostri munimine corroboramus