Charter Document - 02350157
Charter Number: | 02350157 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1164 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam oblivio noverca memorie pleraque facta solet abolere decretum est communi commodo quod quisque ratum et inconcussum tenere voluerit cyrographo commendari Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod Ivo de Avalone quicquid habebat inter rivum de Graissaut et rivum de Montegalein et nemus domini Anserici de Monteregali et quicquid habebat ultra predictum rivum de Graissaut in pace et quiete possidendum abbati Ascelino de Regniaco [] ejusdem loci fratribus eorumque successorbius ad laudem heredum suorum quos ex prima uxore habuit Willelmi videlicet filii sui et filie sue Armengardis et nepotum suorum Galerani Teobaudi et Ivonis et sororum eorumdem Petronille et Comitisse dederit imposito tamen ibidem annuali censu videlicet uno anno tribus quartallis frumenti et alio totidem tremesii Hujus rei testes sunt Ansericus de Monteregali quo mediante factum est hoc et de cujus casamento totum hoc est in cujus manu ipse suo de hoc ipso tenendo fidem dedit eundemque obsidem misit et cujus sigillo ad testimonium hec firmatur cartula Ansericus filius ejus qui de hoc ipso tenendo similiter post ejus decessum futurus est obses Johannes minor frater ejusdem et eorum mater Aalidis Heluis filia ejus Letardus presbiter Seguinus de Crus Josbertus de Bar Gibaudus Milo prepositus de Monteregali Bernardus de Insula prepositus de Veteri Castro Petrus de Berri ejusdem Ivonis homo et Obertus clericus Hoc etiam laudavit secunda uxor ejus Mabila cujus laudationis testes sunt hi Hugo canonicus de Sedeloco Obertus clericus de Monteregali Petrus prepositus de Veteri Castro Martinus de Porta Humbertus de Monte Sancti Johannis Ranulfus scriptor de Vermenton Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXIV epacta sexta indictione duodecima concurrente tertio