Charter Document - 02350155
Charter Number: | 02350155 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1164 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo omnibus hominibus presentibus et futuris quod Salo de Boiliaco et uxor ejus Aimelina et filii ejus Milo et Guillelmus et Gilduinus et Ermeniardis et Alpazia filie ejus laudaverunt et concesserunt Deo et ecclesie Pontiniacensi quicquid eadem ecclesia hodie possidet de possessionibus ad eundem Salonem spectantibus et antecessores ejus sive apud Sanctam Porcariam sive apud Bunionem sive apud Campum Repertum et specialiter in territorio Creciaci et Duchei sicut via vadit de Sancto Florentino ad Bellam Chaumam per pontem Evrole et sicut filum Hermenzonis hodie portat Quod si forte ipsa aqua Hermenzonis cursum suum aliquando mutaverit non idcirco Pontiniacenses de suis possessionibus aut suis pratis aliquid perdent nec Salo de suis Volumus autem ut sciant omnes quod omnia prata Campi Berthaldi et salicetum de Portu Agullonis sunt in parte fratrum Pontiniacensium Sciendum tamen quod predictus Salo census suos sibi retinuit Hujus concessionis et laudationis testes sunt Guillelmus prepositus Sancti Stephani frater noster Odo decanus Guido de Saliniaco archidiaconus Senonensis Theo cellerarius Manasses de Villamauri archidiaconus Trecensis Lebaudus presbiter Galo canonicus Fromundus capellanus magister Petrus de Sanclo Theobaudus de Provins Milo Buxons Giraudus decanus de Sancto Florentino et Petrus capellanus Sancti Florentini et Dumus serviens noster Actum anno dominice Incarnationis MCLXIIII