Charter Document - 02350154

Charter Document - 02350154


Charter Number: 02350154
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1164
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galterus Dei gracia Lingonensis episcopus notum facio tam futuris quam presentibus quod ego et domnus Vivolus abbas Molismi et dominus Girardus de Montissalione Tornodori archidiaconus consilio Lingonensis capituli freti necnon hoc ipsum Molismensi laudante capitulo decrevimus ut Domus Dei Tornodori terciam partem oblationum que ad altare suum oblate fuerint a parrochianis Sancti Aniani qui manent a muro porte Rahaut deforis usque ad aquam que dicitur Hermenezuns in perpetuum obtineat salvo jure Sancti Aniani Adnectimus etiam quod Molismensis ecclesia illud idem juris sui ibidem habebit perpetualiter et parrochialiter quod habet et obtinet in ecclesia Sancti Petri Et sciendum est quod monachi Sancti Aniani consimilem habebunt partem in prefate Domus Dei ecclesia quam habent in ecclesia Beati Petri sicut in cartis eorum continetur Notandum vero preterea quod si ecclesia Domus Dei sacerdote vacaverit monachi Sancti Aniani libere et absolute sacerdotem eligent in predicta domo mansurum ipsumque abbati Molismensi presentabunt et abbas more debito eumdem capellanum presentabit decano ac ipse abbas et prior Sancti Aniani illam eamdemque justiciam quam habent in capellano Sancti Petri habebunt et in isto retento jure nostro et a consuetudinibus quas Lingonensis episcopus habet in aliis sacerdotibus Et ut ratum et inconcussum deinceps habeatur sigilli mei auctoritate munio et testium confirmo annotatione Actum est hoc ab Incarnatione Domini anno MCLXIIII Testes dominus Godefridus quondam Lingonensis episcopus Pontius de Revel Fulco Hugo et multi alii