Charter Document - 02350153

Charter Document - 02350153


Charter Number: 02350153
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1164
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quia Christi servitus summa ingenuitas comprobatur et Deo servire regnare est justum est ut qui Dei servicio dediti liberi facti sunt quatenus id liberius agere valeant facultates quoque suas liberas et quietas possideant Ea propter ego Rainardus comes Joviniacensis canonicis de Deiloco concedo quatinus domus eorum que est apud Joviniacum cum adjacenti terra libera sit ab omni seculari justicia Quod si contigerit ut vinum meum vel heredum meorum seu cujuslibet alterius cum banno vendatur sub ipso temporis articulo vendant suum si voluerint vendat illud sine timore cuicumque preceperint nec eorum domus sive cellarium edicto quolibet arceatur sed eat securus ad vinum et mittat qui voluerit nec sit qui prohibeat vel calumnietur Similiter et quamcunque rem ibi vendere vel emere voluerint cum omni libertate id faciant ita ut vendentes eis vel ab eis ementes nullam consuetudinem solvant Si autem ipsam domum homini seculari custodiendam commiserint si ipse et uxor ejus aliquid emerint vel vendiderint ipsi similiter ab omni consuetudine sive banno liberi sint Veruntamen hospes ille non sit de hominibus meis Similiter in foro Joviniaci vel alibi in omni terra mea vendentes vel ementes non minagium sive theloneum vel aliam consuetudinem solvant Caveant tamen et fratres et hospes ut non nisi sua vendant vel emant Domus autem et hospes et adjacens terra Deilocensis ecclesie tantum justicie subjaceat Eo pacto eis hoc in elemosina concessi ut post mortem meam obitus meus annotetur in kalendario capituli sui Eandem libertatem concedit eis Isnardus vicecomes in eo quod ad ipsum pertinet Actum est anno ab Incarnatione Domini MCLXIIII regnante Ludovico in Francia Hujus rei testes sunt Rainaudus capellanus Monachus canonicus Autissiodorensis Stephanus Coenz Odo Bufo Huo prepositus Guillermus Burgauz Galterus marescaldus Johannes portarius