Charter Document - 02350152
Charter Number: | 02350152 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1164 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Willelmus comes Nivernensis Cum terrenus princeps pacem querit et providet ministris sancte ecclesie Deum honorat et salutem operatur anime sue Notificari volo Proinde universis quod Willelmus de Chau cognomento Crassus per laudem et concessionem meam canonicis Sancti Mariani vendidit et habendum In perpetuum concessit quicquid habebat In molendinis que vulgo molendina de Brecholt appellantur et Ut emptio firmior et stabilior haberetur me ipsum erga canonicos fide jussorem tenende conventionis posuit Preterea quod alii In ipsis molendinis de ipso In casamento tenebant eisdem canonicis adquirendum et jure perpetuo possidendum me presente laudavit atque concessit ne igitur de hac emptione calumpnia seu controversia canonicis In posterum oriretur eam scripto commendari sigillique mei impressione feci communiri Hujus rei testes sunt Garnerius sanescals Isnardus de Joviniaco Fornerius de Druia Raaudus Actum est hoc anno ab incarnatione domini MCLXIIII