Charter Document - 02350148
Charter Number: | 02350148 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1163 - 1164 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Autissiodorensi salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod cum contingat interdum aliquos hominum tuorum de corpore se a tuo dominio subtrahendo ad loca transferri alterius jurisdictionis subjecta locorum ipsorum rectores et domini prefatos homines non eos te repetente volunt restituere nisi per duellum probes eos tuos homines extitisse in tuum prejudicium non modicum et gravamen Quare nobis humiliter supplicasti ut cum ex hoc tam tu quam ecclesia tua gravem sustineatis pluries lesionem providere super hoc indemnitati tue ac ipsius ecclesie paterna sollicitudine curaremus Cum igitur monomachia sacris sit canonibus interdicta nos tuis supplicationibus inclinati ut contra predictos testibus instrumentis et aliis probationibus legitimis uti libere valeas auctoritate tibi presentium indulgemus [] Datum Viterbii idibus februarii pontificatus nostri anno IV