Charter Document - 02350147
Charter Number: | 02350147 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1163 - 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ea que inter aliquos legitime contracta sunt iccirco scripto commendari oportet ne processu temporum a memoria dilabantur Notum sit igitur presentibus et futuris quod nos G prepositus ecclesie Beati Stephani Autissiodorensis Stephanus cantor S archipresbiter Autissiodorensis pro sedanda discordia que vertebatur inter canonicos Sancti Mariani et nobilem virum Stephanum de Petrapertus intuitu pietatis et caritatis in unum venientes utriusque partis assensu hoc modo inter eos pacem reformavimus Provisum quidem est a nobis ut pro via illa qua antiquitus transiebatur per locum illum in quo nunc est grangia canonicorum sita aliam illam viam quam idem canonici extra grangiam fecerant dominus Stephanus patienter concedat sufferat De decimis etiam pro quibus discordia erat inter eos ita providimus quod si homines qui ultra aquam Icaunensem ex parte Basso morantur terras que sunt citra aquam grangie ex parte excoluerint medietatem decimarum que inde pervenerint canonicis et medietatem domino Stephano reddant Illi autem qui citra aquam ex parte grangie morantur si in terris que sunt ultra aquam ex parte Basso agriculturam fecerint eodem modo decimas persolvant Sed si homines ex parte grangie commorantes in terris que sunt in parte laboraverint omnes decimas canonicis persolvant De laboribus fuerint in propriis terris canonicorum que sunt ultra aquam ex parte canonici sine reclamatione aliqua omnes decimas integre habeant sicut idem homines domini Stephani testificati sunt ante nos In molendino quoque et piscaria quorum due partes sunt canonicorum et tres domini Stephani molendinarius qui substituendus erit si fuerit homo secularis a canonicis eligatur et domino Stephano presentetur ut ei fidelitatem faciat Si vero fuerit de conversis Sancti Mariani ab ejusdem loci converso per obedientiam precipiat ut domino Stephano tres partes redditus molendini et piscarie fideliter persolvat Sed et si pro impensa vel opere quod canonici operibus congruis piscarie impendere debeant dominus Stephanus dampnum reddet ipsi canonici dampnum restituant Hec omnia etiam sicut prescripta tam dominus Stephanus quam canonici bona fide se observaturos spoponderunt et ut firma in perpetuum haberentur sigillo domini Hugonis archiepiscopi Senonensis et Alani Autissiodorensis episcopi et Willelmi comitis Nivernensis sigillari concesserunt