Charter Document - 02350145
Charter Number: | 02350145 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1163 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex Notum facimus universis presentibus et futuris quod quandam terram Sancti Mariani Altisiodorensis secus Eglesiolas acquiremus ad faciendam inibi novam villam que et Villa Francaregia dicitur Ut autem villa cresceret in brevi et quia volebamus multos ibi esse habitatores ipsis concessimus omnes consuetudines Lorriaci et intra villam et extra villam Quod ut cognitum sit et ratum in posterum conscribi fecimus et sigilli nostri impressione confirmavimus subter insculpto karactere nostri nominis Actum publice Senonis anno dominice Incarnacionis MCLXIII astantibus in palacio nostro quorum apposita sunt nomina et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii constabulario nullo Data per manum Hugonis cancellarii