Charter Document - 02350142

Charter Document - 02350142


Charter Number: 02350142
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus facio et presentibus et futuris quod Daimbertus miles cum in ecclesiam Sancti Johannis sese ad religionem transtulisset et ex ea ordinem et habitum canonicum suscepisset donavit eidem ecclesie quicquid habebat apud Granchias et Vicinas tam in hominibus quam in terris seu nemoribus atque in perpetuum habere et possidere concessit et ex tunc eadem ecclesia Sancti Johannis terras et nemora ex ipsius dono habuit et quiete possedit homines vero predictos Floria ejusdem Daimberti uxor ex jure dotalicii tenebat post mortem ejusdem viri sui eosque filie sue Guille quam postea ex alio marito Alberico de Marolio habuit ejusdem mariti instinctu in matrimonium donavit Porro longo post tempore cum predicta Floria diem mortis sibi inminere sentiret timuit et coram dilecto nostro Guillelmo qui tunc ecclesie Beati Johannis abbas presidebat resipuit et donum quod primus maritus suus Daimbertus eidem ecclesie ipsa laudante et concedente fecerat recognovit Dono itaque tam ex confessione ejusdem Florie quam attestatione aliarum personarum cognito et manifesto ecclesia Beati Johannis supradictos homines tanquam suos ad se vocavit et de illis se investivit Verum Gaufridus qui ex matrimonio predicte Guille uxoris sue homines predictos tenuerat reclamavit et ecclesiam Sancti Johannis propter hoc persequendo quantum potuit infestavit Tandem Gaufridus super hoc a nobis aliisque probatis viris sepius admonitus et rogatus omnes supradictos homines cum sororibus et progeniebus eorum videlicet quos habebat apud Grangias et Vicinas et quicquid ibidem tenebat ex matrimonio predicte uxoris sue Guille Guarinium etiam de Fluriniaco exceptis hominibus de Villanova predicte ecclesie Sancti Johannis coram nobis uxore sua Guilla laudante cum Alberico patre suo adstante etiam et laudante Salone vicecomite qui homines illos de feodo suo esse dicebat una cum Guarino filio suo benigne dimisit et ecclesie Sancti Johannis in perpetuum habere concessit Actum est in presentia nostra Senonis anno ab Incarnatione Domini MCLXIII pontificatus autem nostri XXII adsistentibus quibusdam de personis ecclesie nostre et canonicis et aliis religiosis viris Stephano abbate Sancti Remigii et Milone monacho fratre ejus Willelmo preposito fratre meo Odone decano Simone cellerario Teone canonico Petro canonico Erlebaudo de Plasseio Terrico filio ejus Otranno de Plasseio Salone de Dongione Guiardo de Fossato Milone Crochu Hugone monacho Gosberto de Bugnone Tebaudo preposito regis Hugone filio Manerii Petro maiore Sancti Johannis et Vitale serviente abbatis Sancti Johannis Quod ut ratum esset presenti pagina et sigilli nostri auctoritate fecimus roborari Data per manum Fromundi notarii