Charter Document - 02350139
Charter Number: | 02350139 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Alanus Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Herbertus de Merriaco dedit ecclesie Regniaci partem suam de tota terra que est in valle Roboris hoc est medietatem totius vallis Hujus donationis testes sunt Gaufridus abbas Clarevallis Richardus Bartholomeus Jacobus Alcherus monachi de militibus Gaufridus de Monteregali Guido de Asneriis Hoc quoque donum postea concessit domina Autisiodorensis mater ipsius Herberti apud Bassiacum coram his testibus Gaufrido Gemello canonico Autisiodorensi Gaufrido de Monteregali Guidone de Asneriis et Galterio serviente ipsius Hoc ipsum laudavit Regina uxor ipsius Herberti apud villam de Creven presentibus his testibus Gaufrido Gemello canonico Sancti Stephani Autisiodorensis Guillelmo Bugro milite de Raveriis Gaufrido de Monteregali Guidone de Asneriis