Charter Document - 02350138
Charter Number: | 02350138 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1163 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willermus comes Nivernensis tam presentibus quam futuris sancte matris Ecclesie filiis notum fieri volo quod venerabilis Willencus Molismensis abbas et Herbertus de Merriaco pro querela illa de Nentriaco et Lescheriis et earumdem villarum potestate que in presentia domni Hugonis Senonensis archiepiscopi et domni Alani episcopi Autissiodorensis eorumdem juditio apud Autissiodorum terminata erat in presencia mea venerunt et idem Herbertus predictam querelam quam adversus ecclesiam Molismensem habuerat supradictorum pontificum juditio terminatam me presente se penitus reliquisse eidem ecclesie post judicium recognovit Reclamaverat enim hactenus in predictis villis gistum custodiam advoariam et hec omnia cum ceteris exactionibus que ut dictum est in presentia pontificum penitus reliquerat exceptis quibusdam servis suis cum pasnagio eorumdem et forestagio et casamento Hervei de Fraaxino me audiente omnino prefate ecclesie sub bona pace idem Herbertus dimisit quo facto rogatu et pia prece ejusdem Herberti in manu mea accepi quod si pro querela ista ipse vel aliquis pro eo Molismensi ecclesie aliquam deinceps inferret molestiam que facta sunt me audiente et pontificum predictorum terminata sunt juditio eum fideliter tenere et inviolabiliter cogerem observare Ea propter si dominum Herbertum vel pro eo aliquem ista infringere aliquo casu contigerit quia in manu mea accepi ecclesiam Molismensem super hiis manutenere et ei me coadjutorem esse deinceps diligenter concedo Ut autem hec rata et inconcussa permaneant presentis scripti paginam sigilli mei auctoritate confirmo Huic facto presentes adfuerunt testes magister Stephanus cantor Autissiodorensis Petrus capellanus comitis et multi alii Actum est hoc apud Autissiodorum anno ab Incarnatione Domini MCLX tercio