Charter Document - 02350136

Charter Document - 02350136


Charter Number: 02350136
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1163
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Alanus Dei gratia Autissiodorensis episcopus et ego Willelmus Nivernensis comes notum esse volumus presentibus et futuris quod inter ecclesias de Regniaco et de Crisennone de molendinis de Arseio controversia orta est sed per manum Gaufridi Clarevallensis abbatis et Ide comitisse Nivernensis utriusque partis assensu taliter terminata est ut de tota possessione illa quam ibi moniales tenebant scilicet de quatuor molendinis et uno fullone cum piscaria et omnibus aliis ad eosdem molendinos pertinentibus duas partes in omni jure et in omni proficuo ecclesia de Crisennone perpetua deinceps pace sine ulla reclamatione possideat tertiam autem partem similiter in omnibus predictis ecclesia Regniacensis obtineat molendinarios autem moniales de Crisennone duos ibi ponant fideles homines et qui fidelitatem jurent etiam Regniacensibus similiter Regniacenses vel qui ab eis eorum partem habuerit unum fidelem et qui fidelitatem juret monialibus si servitium datum fuerit sive vel inde dividatur similiter ut illi tertiam partem habeant ille duas si querelam habuerint vel utrique vel quelibet pars adversus molendinarios de reditibus suis in ipso loco pariter convenientes judicabunt et reddito capitali de emendatione habebunt illi partem tertiam ille duas Si pro reparatione aliqua ibi expensas fieri oportuerit in ecclesiis vel molendinis ponent similiter illi tertiam partem ille duas si autem ad summationem monachorum moniales expensas ministrare noluerint monachi si voluerint vel qui pro eis partem eorum tenuerint expensas facient et totum redditum possessionis illius pro capitali recipient donec rehabeant quicquid expenderint Similiter si ad summationem monialium pars altera expensas ministrare noluerit ipse si voluerint expensas faciant et totum redditum pro capitali recipiant usque ad plenam restitutionem expensarum similiter de censu moniales duas partes persolvent monachi vero tertiam si Regniacenses partem suam pro pecunia vendere voluerint habebunt eam moniales si tantumdem dederint quantum alter obtulerit si vero pro terra vel aliqua possessione eandem partem suam voluerint commutare habebunt eam moniales si dederint eis equeplacitam possessionem sin autem libere cui voluerint partem suam Regniacenses tradent cum omni integritate possidendam sicut concessa est eis Similiter de partibus suis moniales erga monachos eandem tenebunt legem ut si eas voluerint vendere non liceat nisi monachis si tantum voluerint dare quantum alter obtulerit Hanc compositionem Ascelinus Regniacensis abbas cum toto conventu suo et Agnes abbatissa de Crisennone cum toto similiter laudaverunt suo conventu et approbaverunt quam in presentia nostra recognitam ad petitionem utriusque partis etiam nos approbavimus et laudavimus et ut deinceps inviolabilem habeat firmitatem testium subscriptione et sigillorum nostrorum impressione cum sigillis eorum per quos hec facta est compositio et sigillis utriusque ecclesie presentem cartam signari fecimus et muniri Testes hujus compositionis Gaufridus abbas Clarevallensis Ricardus Alquerus Bartholomeus Jacobus monachi Ida comitissa et Guido puer filius ejus Stephanus cantor Autissiodorensis Stephanus archipresbyter Radulphus capellanus comitisse Gaufridus clericus ejusdem Obertus de Mairri clericus de militibus quoque Herbertus de Mairri Bauduinus Grossus Bauduinus de Migi Gaufridus de Monte Regali Nicolaus de Malliaco de servientibus Raaldus Autissiodorensis Milo prepositus de Mailli Stephanus de Baissi Rainaldus filius ejus Actum est hoc a nobis anno ab Incarnatione Domini MCLXIII indictione XI epacta XIII concurrente I Alexandro tertio Romano pontifice Ludovico rege Francorum