Charter Document - 02350135
Charter Number: | 02350135 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1163 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex Omnibus regni nostri fidelibus specialiter tamen pauperibus Christi qui in Dei servitio assidue commorantur debemus subvenire Notum itaque facimus universis tam futuris quam presentibus quod ecclesie Sancti Mariani Altisiodorensis et fratribus ibidem Deo servientibus ex regia concessimus benignitate in quantum ad nos pertinet ut ubique per terram nostram excepta mercandisa de proprio sale et coriis et de aliis rebus omnibus que ad proprium eorum usum pertinent tam in victu quam in vestitu penitus quieti sint et nullam de cetero donent consuetudinem Quod ut ratum sit in posterum scripto commendari et sigillo nostro communiri precepimus addito karactere nominis nostri Actum Senonis anno Verbi incarnati MCLXIII astantibus in palacio quorum apposita sunt nomina et signa S comitis Teobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii constabulario nullo Data per manum Hugonis cancellarii