Charter Document - 02350134
Charter Number: | 02350134 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1163 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Alanus Autissiodorensis episcopus Quoniam certum est episcopum Christi vicarium esse ejusdem Christi pauperum debet necessitatibus subvenire Ea propter predecessor noster Hugo Autissiodorensis episcopus plurima largitus est canonicis regularibus Premonstratensis ordinis quos zelo religionis succensus apud Autissiodorum in ecclesia S Mariani ibidem Deo servituros instituit Siquidem donavit eis prenominatam ecclesiam S Mariani cum quibusdam eidem ecclesie appendentibus vineis ecclesiam S Martini ecclesiam S Salvii et sedem molendini super Belcham fluvium cum terra et censu pertinentibus ad molendinum Donavit etiam eis ecclesiam B Marie in suburbio sitam cum censibus et vineis terris decimis pratis servis et ancillis et omnibus appendentibus prope longeve positis et prebendam integram in ecclesia S Stephani Hec omnia canonici de manu episcopi accipientes ea tamen seu simplicitate seu nimia donantis confidentia sigillo episcopali non confirmantes nunc a nobis deposcunt ista confirmari Ne igitur de his aliquam in futurum sustineant calumniam ipsa eadem que donavit assensu et concessione totius capituli Sancti Stephani et precibus Willelmi comitis Nivernensis postea Carthusie conversi nos etiam laudante ipso capitulo donamus quibus etiam donis ex episcopali benignitate ecclesiam de Tangiaco donantes adjungimus Et ut rata inconvulsaque eis permaneant conscribi sigillorumque nostri videlicet et communis capituli S Stephani caracteribus fecimus consignari Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXIII