Charter Document - 02350131
Charter Number: | 02350131 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1163 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad episcopalis officii discretionem pertinet loca religiosa non solum tutari et conservare verumetiam ipsam religionem in meliorem statum promovere Inde est quod ego Alanus Dei gratia Autissiodorensis dictus episcopus ecclesiam B Amatoris ex officio mihi injuncto et apostolice auctoritatis mandato cum illis possessionibus quas canonici regulares tunc tenebant ecclesie S Satyri in perpetuum concedo salvis institutionibus que sunt inter ecclesiam S Amatoris et B Stephani et ea conditione ut per episcopum prior ibi de domo illa constituatur et ibidem juxta consuetudinem et disciplinam prenominate ecclesie vivat et cum suis fratribus adjuvante gratia Domini ordinem B Augustini teneat et cum fuerit constitutus nisi per episcopum non amoveatur Ne qua vero deinceps inter episcopum et canonicos controversie oriatur occasio constitutum est meo et eorum assensu ut de vineis episcopi in quibus canonici decimam requirebant episcopus singulis annis duodecim modios persolvat decem de rubeo et duos de albo in terra vero que Cunemine dicitur episcopi quotiens culta fuerit canonici decimam habeant Facta est autem hec constitutio in octavis B Stephani in capitulo Autissiodorensi Guidone preposito Rainaudo archidiacono Rodulpho thesaurario Stephano cantore presentibus et assistentibus sub assensu etiam totius capituli anno ab Incarnatione Domini MCLXIII domino Alexandro III summo pontifice Ludovico rege Francorum Willelmo juniore comite Nivernensi