Charter Document - 02350128
Charter Number: | 02350128 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Balduino abbati et fratribus ecclesie Sancte Marie Deiloci salutem et apostolicam benedictionem Cum vos pariter et dilecti filii nostri monachi de Caritate apud Sanctum Sindronium commorantes pro causa que inter vos vertebatur in nostra nuper essetis presentia constituti predicti monachi partem terre Beiscie ratione nemoris de Monte Cegon cujus tertiam partem possident et aliam partem ejusdem Beiscie ratione proprietatis a vobis instantius repetebant asserentes eam ad ecclesie sue jus pertinere vos vero e contrario proponentes dixistis controversiam inter vos et eos olim subortam in presentia venerabilis fratris nostri Hu Senonensis archiepiscopi tali modo fuisse decisam quod cum ad ejus examen eadem fuisset controversia deducta nobilis vir Gaubertus miles de Selenniaco a quo et a Milone Jeremia de Joviniaco terram prescriptam sub annuo censu sex solidorum possidetis ad ejusdem archiepiscopi presentiam accessit offerens quod terram illam perambularet et eam certis limitibus designaret quam postea cum duobus viris juraret ad jus suum et eo mediante ad ecclesiam vestram spectare Cumque hoc verbum partibus placuisset et demum fuisset ab archiepiscopo approbatum predictus miles eamdem terram perambulavit et certis limitibus presignavit utraque parte presente cum duabus personis idoneis jurans quod terra sic perambulata et terminis distincta ad jus vestrum et suum spectaret Unde cum nos filios nostros Hu tituli Sancte Crucis presbiterum et Oddonem Sancti Nicholai in carcere Tulliano diaconum cardinalem illuc propterea direxerimus ipsi locum diligenter circumspexerunt et ipsum certis limitibus terminatum sicut miles juraverat invenerunt Porro cum altera pars hoc vellet in dubium modis omnibus revocare et terram illam fuisse taliter perambulatam et terminis limitatam et juramentum quoque prestitum omnino inficiaretur et etiamsi res prout est superius enarratum taliter processisset asseveraret hoc non debere stare vel aliquas vires habere quia inconsulto et nesciente priore suo de Caritate hujusmodi lis terminata fuisset vos de perambulatione et limitatione terre et juramento a predicto milite et ab aliis duobus viris corporaliter prestito testes vestros in medium produxistis insuper testes alios proferentes quod eandem terram postquam hoc factum fuit quattuor annis et eo amplius quiete et pacifice possedaretis Nos igitur rationibus et allegationibus hinc inde auditis plenius et intellectis ex relatione ipsius archiepiscopi id ipsum plenarie cognoscentes et conjicientes quod tanto tempore ignorantibus priore ac fratribus de Caritate prescriptam terram non foret verisimile vos possedisse vos ab inpetitione supradictorum monachorum tam super tertia parte quam ratione nemoris vendicabant quam super alia parte quam sibi ratione proprietatis dicebant competere absolvimus et eandem terram vobis et ecclesie vestre perpetuo adjudicavimus salva nimirum concordia que inter vos et ipsos super Plasseio est facta Ut autem hec nostra diffinitionis sententia perpetuis temporibus inviolabiliter observetur eam vobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignatione omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Senonis VI kalendas novembris