Charter Document - 02350126

Charter Document - 02350126


Charter Number: 02350126
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini nostri Jhesu Christi ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus volo presentes et futuros certam habere noticiam quia scilicet Herbertus filius Stephani de Sormereio laudavit donum quod pater suus fecit abbati de Vallelucenti et monachis ibidem Deo servientibus videlicet quicquid pater suus possidebat et ipse clamabat in territorio Cyrillei in plano et in boscho perpetuo habendum et libere possidendum Hoc factum est in valle que dicitur Masnil Guitun que est inter Burs et Seiancium Hujus rei testes sunt Guichardus abbas Pontiniacensis et Galterus Bocacrez Hugo abbas de Sequane Portu Stephanus pater prefati Herberti Drogo Strabo et Josbertus frater ejus Guarnerius de Molinons et Gaufridus filius ejus Hoc iterum laudavit Ermengardis uxor ejus et Hubertus Tracer frater ejus ante ecclesiam Sancti Florentini audientibus Stephano de Sormereio Guillermo canonico de Sancto Florentino Jouduino de Turnei Guiardo de Floenneio Guillermo de Boeleio Frodone tunc preposito Sancti Florentini Jocelino Surdo Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLXI Quod ut ratum intemeratumque permaneat sigilli mei appositione firmari precepi