Charter Document - 02350124
Charter Number: | 02350124 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Quoniam novellis domibus religionis et precipue Deo sacratis virginibus ne pro necessitate corporali de servitio Dei torpeant opitulari necesse est nos cenobio Pomerie et sororibus Deo famulantibus providentes notum facimus universis presentibus et futuris eidem monasterio et sacris virginibus totius vini quod expendemus Senonis nos et regina quando ibi simul erimus aut separatim decimam nos dedisse in elemosina ita ut in ecclesia illa memorialiter anniversarium Ludovici regis patris nostri et matris nostre Adelaidis et dilecte uxoris nostre regine Constancie defuncte annuatim fiat Ut hoc autem donum nostrum immutabilem vim obtineat carta et sigillo nostro confirmari precepimus subter inscripto nominis nostri charactere Actum Senonis anno incarnati Verbi MCLX primo regni nostri XXV astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signata S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii Data per manum Hugonis cancellarii