Charter Document - 02350123
| Charter Number: | 02350123 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1161 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Stephanus abbas Sancti Remigii Senonensis notum omnibus esse volo quod querela habita est inter nos et ecclesiam Pruliacensem de Foresta Normanni que est juxta grangiam Agrimontis Hec querela ita sedata est quod ego predictam forestam quietam clamavi et omnia quecumque Pruliacensis ecclesia per annum et diem quiete possederat quieta deinceps et libera sine calumnia fore laudavi Hoc ego Stephanus abbas in capitulo nostro ita laudavi et capitulum laudare feci + Signum Stephani abbatis S Stephani prioris S Helduini S Hugonis S Bernardi S Odonis cantoris S Stephani S Guillermi S Fulconis S Hannonis S Milonis Testes qui interfuerunt sunt hii Galterius presbiter de Domnamaria Stephanus presbiter de Villabugelen Martynus presbiter de Villaterri Ernulfus miles de Dontelli Actum est hoc in capitulo Sancti Remigii presente abbate Pruliacensi die festi Sancti Luce anno ab Incarnatione Domini MC sexagesimo primo
