Charter Document - 02350122

Charter Document - 02350122


Charter Number: 02350122
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Petrus capellanus de Erviaco et fratres ejus querimoniam quam adversus ecclesiam de Deiloco querelabant de decima vinearum Belle Calme in presentia nostra pacifice dimiserunt Quod si in decimatione eorum aliquid ulterius adquisierint extra hanc pactionem erit Unus autem ex ipsis Engelbertus nomine unum arpentum terre juxta Briennonem excolebat sub annuo censu octo denariorum et unius minelli annone quem reddebat quotannis canonicis Dielocensis ecclesie quorum est territorium in quo illud continetur arpentum Hunc ergo censum ei canonici condonant dum vixerit et tenere voluerit eo tamen pacto ut ecclesia terram suam rehabeat cum Engelbertus mortuus fuerit Laudant etiam prefati fratres quicquid ecclesia usque ad hanc diem ex eorum tenuerat patrimonio Hujus rei testes sunt Willermus archidiaconus Herveius frater ejus Rainerus de Briena Petrus decanus Sancti Florentini Actum est publice anno Verbi incarnati MCLXI