Charter Document - 02350120
Charter Number: | 02350120 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini ego Willelmus comes Nivernensis et Willermus filius meus notum facimus tam presentibus quam futuris sancte matris Ecclesie filiis quod querele que erant inter nos et Arduinum abbatem Sancti Germani Autisiodorensis terminate sunt hoc modo Nos calumpniabamus ei quatuor feminas apud Digiam videlicet feminam Jocelini feminam Columbi feminam Hugonis Forestarii et feminam Rabbaudi et cognovimus quia in eis nichil habebamus et quod clamabamus abbati in pace dimisimus Salvamentum autem quod in quibusdam domibus que posite erant intra receptum Digie habebamus iterum abbati reliquimus ita tamen ut ambitus firmitatis illius sine nostra licencia non dilatetur vel augmentetur ibi ubi perdamus salvamentum nostrum Bene autem cognoscimus quia in burgo et in omni potestate Digie abbas Sancti Germani omnem justiciam habet Quod autem milites nostros tempore guerre nostre in firmitate Digie et de Escanno posuimus et credenciam ab hominibus accepimus non fuit nostri juris neque hoc facere debuimus vel debemus nisi consensu et voluntate abbatis In castro et potestate Sancti Salvatoris de Puseio prior ejusdem loci habet duas partes justicie et nos terciam Omnes ministeriales ballias tenentes ejusdem castri ac potestatis preter prepositum et illos qui sunt de propria familia domus nostre in castro isto debet prior investire et illi habent priori de suo dare usque ad decem solidos De terris que pro inopia cultorum non coluntur sic statutum est quod quamdiu ita fuerunt erunt in potestate prioris Et cum venerint qui eas colere voluerint et poterint prior negare non poterit ultra tamen XII nummos pro laudatione et dono terre ab eis extorquere non poterit De nemoribus tercia pars nostra est due prioris de quibus ita factum est quod domus Sancti Salvatoris habebit ibi usuagium suum ad opus sue proprietatis In domo prioris de Ecclesiolis habet comes Tornodorensis si presens fuerit hospicium ad opus familie sue private sed prepositus Tornodori et reliqui servientes et venatores non habent ibi hospitalitatem nec aliquam procurationem Ne autem hoc aut temporum vetustate aut alicujus hominis perversitate immutaretur aut penitus deperiret litterarum nostrarum adnotacione et sigillorum nostrorum impressione signavimus Laudavit hoc Wido frater Willelmi filii mei filius meus Hujus rei testes sunt Hugo archiepiscopus Senonensis et XVIII alii in carta notati Actum est hoc apud Autissiodorum in curia comitis anno ab Incarnatione MCLXI regnante Ludovico rege Francorum Alano Autisiodorensi pontifice