Charter Document - 02350115

Charter Document - 02350115


Charter Number: 02350115
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum facio tam futuris quam presentibus quoniam Herbertus Rufus de Vico Novo circa finem vite sue abrenuntians seculo habitum regularem in ecclesia Beati Johannis canonicus factus suscepit et de suo proprio eidem ecclesie tria arpenta prati et dimidium apud Vicum Novum prope virgultum suum dimisit et donavit et hominem quendam Radulfum videlicet fabrum cum quadam femina in burgo Sancti Petri Vivi alios vero tam homines quam feminas eisdem canonicis concessit Quod quia filius ejus Herbertus ob calumniam cujusdam Joffridi militis garentire non potuit ne beneficium patris minueretur recompensavit ecclesie juxta nominatum pratum sex arpenta terre et dimidium et in vico qui dicitur Lescherele arpentum prati et dimidium Uxor vero defuncti Herberti non multo post decedens amore viri in predicta ecclesia volens sepeliri sepulta quiescit et pro remedio anime sue duo arpenta prati arpento et dimidio Lescherele conjuncta canonicis donavit et quinque solidos census apud Paretum qui de paterno jure acciderant et quos Garnerius Faber de Donnamaria annis singulis reddit Herbertus vero filius eorum hoc genitoris et genetricis beneficium in presentia nostra laudavit atque per manum nostram abbatem Willelmum investivit Nos etiam sigilli nostri impressione firmavimus ne fratres nostri canonici Beati Johannis inde possent ulterius inquietari Presentes fuerunt Fromundus canonicus et capellanus Andreas canonicus Milo clericus noster Gilo de Serbona Guillelmus maior ejusdem Herberti