Charter Document - 02350112
Charter Number: | 02350112 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1160 - 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Dodoni abbati et fratribus ecclesie beatorum Laurentii et Hilarii de Abbatia salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt consequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris postulationibus grato concurrentes assensu beneficium prebendarum a fratre nostro Alano episcopo et universo capitulo Autissiodorensis ecclesie B Eusebii ad jus ecclesie vestre spectanti rationabiliter concessum et ab eisdem scripto proprio confirmatum sicut in eorum authenticis litteris continetur vobis et per vos predicte ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum Datum apud Montem Pessulanum II nonas junii