Charter Document - 02350110

Charter Document - 02350110


Charter Number: 02350110
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Trecarum comes palatinus presentibus et futuris notum fieri volo quod Maltildis Blesensis comitissa domina et mater mea molendinos suos de Pruvino ecclesie de Pomerio assensu meo dedit quorum unus est juxta portam de Bosense alii duo sunt juxta pontem Benedictum In molendino quoque qui est constitutus juxta portam prescriptam pro remedio anime sue ecclesie de Sosiaco unum modium frumenti annuatim in perpetuum persolvendum dedit In aliis vero duobus qui sunt juxta pontem Benedictum ecclesie de Paraclyto propter excambiationem quam erga abbatissam ipsius Paraclyti pro Pomerio fecit tres modios frumenti singulis annis persolvendos in perpetuum tribuit Preter hec in theloneo meo de Pruvino ecclesie prefate de Pomerio singulis annis XXX quinque libras in perpetuum persolvendas dedit Quarum in nundinis Sancti Martini V libras reddere constituit in nundinis vero maii XV libras in nundinis Sancti Aygulfi alias libras XV Et ne oblivioni traderetur sigillo meo corroboravi Hujus rei testes sunt dominus Hugo Senonensis archiepiscopus dominus Henricus Trecensis episcopus Guillelmus frater meus Stephanus Trecensis canonicus Bernardus Sancti Petri Trecensis ecclesie canonicus Odo de Monte Omeri Petrus Bursaudus Actum est hoc ab Incarnatione Domini MCLX anno Tradita est hec carta apud Pruvinum per manum Guillelmi cancellarii