Charter Document - 02350109
Charter Number: | 02350109 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1160 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus comes Trecensis notum fieri volo omnibus hominibus presentibus et futuris quod Sevinus de Sancto Florentino et fratres Pontiniaci venerunt in presentia nostra ad distinguendum et recognoscendum quemadmodum idem Sevinus memoratis fratribus Pontiniaci totum nemus quod dicitur Sancti Petri sub annua census redditione concederet Concessit autem eisdem fratribus et ecclesie Pontiniaci totum nemus supradictum quod dicitur Sancti Petri et circumadjacentia nemora et nemus quod dicitur de Vesum sed sciendum quod homines de Venesiaco et quidam homines de Turniaco hi videlicet tantum qui de feodo Sancti Petri sunt habent usuariam in memorato nemore in omnia sibi necessaria excepto quod nec dare nec vendere nec impignorare nec extirpare quidquam nemoris poterunt Ipsi autem homines quos supra diximus propter usuariam quam eos habere in nemore diximus costumas solitas reddent Pontiniacensi ecclesie et pasnagium de porcis suis Igitur totum supradictum nemus sicut dictum est concessit Sevinus Pontiniacensi ecclesie libere et quiete jure perpetuo possidendum ita ut memorate fratres ecclesie possint illud cui voluerint dare vendere et quantum voluerint in agriculturam redigere et facere quidquid voluerint sicut de suo Si autem in aliquo horum que Sevinus concessit calumniam aut inquietudinem aliquam moverit quispiam eidem ecclesie Sevinus acquitabit et pacificabit omnia fratribus ejusdem ecclesie propter hoc totum quod Sevinus et sui concesserunt Pontiniacensi ecclesie quiete et libere jure perpetuo possidendum Et propter acquitamentum ejusdem ipsi Pontiniacenses dabunt per singulos annos Sevino vel heredi ejus qui post eum casamentum de Chanloth habuerit censum id est duodecim libras in crastino nativitatis Sancti Johannis Baptiste apud Sanctum Florentinum si autem census iste statuto tempore redditus non fuerit poterit illum exigere Sevinus a censuali suo quod ab ipso tenet Pontiniaci ecclesia excepto quod si Sevinus non acquitaverit pactum secundum quod in presenti carta continetur donec acquitatum fuerit non reddet censum Pontiniaci ecclesia Sevinus autem sive memoratus heres nulli censum illum dare poterit aut vendere aut commutare nisi Pontiniacensi ecclesie quandiu fratres ejusdem ecclesie tantum dem ei pro censu obtulerint quantum alius dare voluerit Testes sunt Ansellus de Triangulo et Garnerius frater ejus Willelmus de Maaleno Willelmus clericus comitis Willelmus marescaldus Petrus Burfaldus Drogo Brustallus Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo