Charter Document - 02350102

Charter Document - 02350102


Charter Number: 02350102
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus fieri volo quod inter canonicos ecclesie nostre et Salonem vicecomitem Senonensem de infantibus Richelini controversia erat Cum vero post diutinam rei ventilacionem miseratione Domini ad pacem accessissent consideratum fuit pro pace et concordia et ex utriusque partis assensu dictum et concessum quod canonici perpetuo jure haberent Stephanum filium ejusdem Richelini et filiam Vitalis nomine Boschagiam que fuit filia filie uxoris Fulconis Prepositi filie Richelini liberos quidem et absolutos et ex parte vicecomitis et heredum ejus ab omni servitutis et commendacionis condicione emancipatos vicecomes quoque et heredes sui haberet Amelinam filiam Richelini uxorem Fulconis Prepositi et omnem fructum ejus et filiorum et filiarum suarum excepta predicta Boschagia ex parte canonicorum ab omni servitute et commendacione emancipatos Similiter et de Blancovillano de Pontibus qui feminam ecclesie filiam Hugonis uxorem habebat talis inter eosdem canonicos et ipsum vicecomitem facta est pacis composicio quod fructus qui nascerentur ex illis equa particione dividerentur inter eos eo videlicet tenore quod in parte illa que canonicis perveniret nullam omnino vicecomes aut heredes sui vel servitutis vel commendacionis condicionem aut aliquid hujusmodi reclamarent neque canonici in partem que vicecomiti contingeret Que sane composicio et vicecomiti placuit ac filiis suis eamque et voluerunt et concesserunt Ut autem ratum maneat et stabile quod factum fuerat ego sigilli nostri auctoritate et impressione ecclesia quoque sui appositione sigilli vicecomes eciam sui interposicione facta rei fecimus munimentum sub cyrographi divisione