Charter Document - 02350101
Charter Number: | 02350101 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Res gestas memorie tradere cartarumque testimonio confirmare legum sanxit auctoritas magnaque esse videtur mortalibus utilitas Unde ego Henricus Dei gratia Eduensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris et sigilli nostri auctoritate confirmo quod Joscelinus miles Avalonensis dedit Deo et Beate Marie fratribusque Regniacensis ecclesie quicquid calumpniabatur in decimis de parochia Magniaci laudante Gaufrido fratre ejus de Arsi et uxore ejus Amica et filiis ejus Joscelino et Aevino et filiabus Mabila et Elisabeth Hujus rei testes sunt Dodo archipresbiter de Avalone Robertus cantor Ranulfus Dodo Bernardus Gaufridus Robertus Clarus canonici Bernardus Rufus Girardus Betfage Leo Amambertus Willelmus Rufus presbiteri Petrus Robertus Willelmus diaconi Lambertus Thomas subdiaconi Gaufridus de Arsi Philippus de Prait Hugo de Moncels Guntardus Stephanus de Sancto Medardo Robertus de eodem Johannes vicecomes milites Bernardus de Insula Guichardus prepositus Rainaudus Salomon Johannes Buccardus Humbertus Rainaudus de Moncels Bonit Paganus Greneters Garinus frater ejus et multi alii