Charter Document - 02350099

Charter Document - 02350099


Charter Number: 02350099
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Inter moniales de Pomerio et monachos de Ripatorio assensu utriusque capituli hec pactio facta est inter domos ipsorum in medietate duarum vallium vallis Aurosie et vallis Pailleii a Granchettis usque Ioniam erunt termini quos neutra domus in aquirendo ab hac medietate usque Malvetem fratres nichil aquirere poterunt nec dono nec emptione Ab eadem medietate usque Cumpeigneum moniales nichil aquirent nec dono nec emptione Pascua erunt communia hac conditione quod pecora que jacebunt apud Pomerium ubique pascentur preter culturas fratrum Pecora fratrum ubique pascentur usque ad plana Aurosie et ea non intrabunt a via Rastelli usque Ioniam A via Rastelli versus Torniacum ubique pascentur In nemore Rahaldi cujus dimidia pars sanctimonialium est a medietate vallium que nominate sunt versus vallem Paillei tempore glandis post festum Sancti Remigii utrorumque porci pascentur singuli per unum denarium pasgnagii Inter has duas domos eodem tempore glandis in quolibet nemore utriusque domus sine contradictione utrique porci pascentur singuli per unum denarium pasnagi Si fratres de Ripatorio infra hos terminos in aliquo nemore glandem emerint moniales de Pomerio secundum numerum porcorum quos in ipsum nemus mittere voluerint precium solvent Si moniales glandem emerint fratres de Ripatorio eadem condictione eam habebunt si voluerint In nemore de Valleriis si fratres aliquid acquisierint usuarium quod moniales in eo habent non perdent Pecora fratrum de Ripatorio versus Sequanam ubique pascentur preter culturas domus Carcheii Pecora que moniales habebunt in domo Carcheii ab ipsa domo versus Sequanam ubique pascentur ab ipsa domo versus vallem Paillei tantum in nemoribus pascentur et ipsa domus Carcheii non movebitur Idem fratres debent sanctimonialibus tres annone sextarios annui census medietatem frumenti et medietatem tremesii pro decima Chevereii in festo Sancti Remigii