Charter Document - 02350098
Charter Number: | 02350098 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Alanus Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum fieri volo omnibus tam futuris quam presentibus quod Oderius miles cognomento Capellus duos homines quos de feodo nostro apud Venetum habebat Sansonem videlicet et Garinum cum omni familia eorum Deo et B Germani monasterio dedit ob remedium anime sue et parentum suorum Venerabilis autem Arduinus ejusdem monasterii abbas contulit ei de beneficio ecclesie viginti sex libras Autissiodorensis monete Hoc a nobis laudatum est et ab uxore ejus Nazarea et filiis Hugone Gerardo clerico Huone Gaufredo Josberto Testes vero sunt hujus rei de clericis Guillelmus decanus Autissiodorensis et G presbyter Senonensis et septem alii in carta nominati