Charter Document - 02350097
Charter Number: | 02350097 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1100 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus quod N abbas Vallis lucentis concessit hominibus de Lailleio Herberto scilicet et Isembardo et Ricardo et filiis eorum terram que dicitur Campus Guimeri habendam et tenendam tali pacto quod de illa terra singulis annis redderent monachis de Vallelucenti terragium Insuper etiam singulis annis in festo Sancte Columbe sex nummos pro consuetudine et in Nativitate Domini eminam avene et unam gallinam et unum panem In hoc pacto talis lex est constituta quod si in terminis statutis predicta debita non redderent terram illam monachi in manu sua acciperent Robertus quoque Salvagius tali consuetudine tenet unam ocham de terra monachorum quod pro illa sex nummos reddit per singulos annos in festo Sancte Columbe in Natali vero Domini eminam avene et unam gallinam