Charter Document - 02350096

Charter Document - 02350096


Charter Number: 02350096
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1159 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio Jaquino Senonensis ecclesie capicerio salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desi deriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Quocirca dilecte in Domino fili tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu capiceriam Senonensis ecclesie quam venerabilis frater noster H Senonensis archiepiscopus rationabiliter tibi concessit et scripto proprio confirmavit salvo dono reddituum ipsius capicerie quod ad opus Senonensis ecclesie fecit devotioni tue auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Beneventi V idus aprilis