Charter Document - 02350094
Charter Number: | 02350094 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1159 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Garnerus de Molinuns dedit Deo et Beate Marie de Deiloco et ecclesie ejusdem Beate Marie de Escharliis quicquid habebat in saltibus Vallisedere tam in nemore quam plana terra sive pratis pro quo beneficio XIX libras denariorum habuit Laudavit etiam idem Garnerus ecclesie de Deiloco omnia quecumque de casamentis vel facultatibus suis eadem possidebat ecclesia Hec omnia laudavit Ermengardis uxor ejus et liberi eorum Gauffridus Huo Garnerus Hildeirus Eustacia Beatrix Elisabeth Avelina quibus pro laude ista dodecim libras denariorum Deilocensis dedit ecclesia Laudavit etiam hoc Gaufridus Frossa Moralla et Gaufridus filius ejus de quorum casamento erant que supra memoravimus Actum est anno ab Incarnatione Domini MCLIX regnante Ludovico Juniore in Francia Hujus rei testes sunt Girardus abbas Sancti Petri Vivi Herveus prepositus Senonensis Odo decanus Gaufridus Frossemoralle Gaufridus filius ejus Bartholomeus frater decani