Charter Document - 02350086
Charter Number: | 02350086 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Hugo Dei gratia Senonensis ecclesie archiepiscopus notum omnibus esse volo et presentibus et futuris quum controversia erat inter ecclesiam Sancti Johannis Evangeliste Senonensis et Salonem vicecomitem Senonensem super quibusdam rebus quas ipsa ecclesia reclamabat adversus eum Calumpniabatur enim predicta ecclesia quod duas in anno piscationes habere debebat in stagno de Villaterrici sufficientes toti conventui ad duas refectiones in refectorio Reclamabat etiam medietatem molendini qui est in eodem stagno et medietatem hospitum qui habitant extra haias de Villaterrici medietatem etiam terre arabilis que est secus idem stagnum et medietatem nemoris ibidem adjacentis Hec omnia reclamabat et calumpniabatur predicta ecclesia adversus eundem vicecomitem Sed Deo miserante tandem ante nos et per nos hac pacis compositione inter se convenerunt Abbas itaque ejusdem ecclesie Gillebertus hec omnia unde querela erat vicecomiti et heredibus suis in pace dimisit Similiter et vicecomes pauctionem quam inter se et ecclesiam in aqua de Lixi primitus habebatur eidem ecclesie dereliquit et quietam clamavit Vicecomes autem pro hujus beneficii recompensatione laudantibus et volentibus filiis ejus Guarino et Burchardo concessit et dedit predicte ecclesie Sancti Johannis ipse et heredes sui post eum XVIII sextarios annone in granchia sua de Nantolio IX quidem frumenti et IX tremesagii ad mensuram que cursoria est et communis in eadem villa ad vendendum et emendum persolutos singulis annis ad festum Sancti Remigii Actum est Senonis publice per manum nostram anno Incarnationis MCLVIII pontificatus autem nostri XVI adsistentibus in presentia nostra quibusdam religiosis abbatibus et ecclesie nostre quibusdam de personis atque canonicis et aliis multis quorum nomina ad rei veritatem et testimonium subscribi fecimus Guarnerius abbas Castrinantonis Stephanus abbas Sancti Remigii Senonensis Simon thesaurarius Odo decanus Matheus precentor Manasses frater ipsius vicecomitis canonicus ecclesie nostre et Trecensis archidiaconus Teo canonicus Fromundus capellanus canonicus Beate Marie Gaufridus canonicus Salo miles Gillasius de Curteniaco Henricus gener ejus Iterius de Malo Nido Henricus de Sancto Remigio Ut autem firmum hoc et inconcussum perpetuo maneret ex postulatione utriusque partis sigilli nostri impressione fecimus roborari Fromundus notarius scripsit