Charter Document - 02350084

Charter Document - 02350084


Charter Number: 02350084
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum facio tam presentibus quam futuris quod Sevinus de Varon et filius suus Hugo ejusdemque gener Stephanus concesserunt monachis Escharleiensibus nemus quod dicitur Calvus Mons retento sibi solummodo terragio de essartis que in eo facta fuerint Habueruntque propter hoc de beneficio ecclesie X libras Proviniacensis monete hac sane conditione ut si quando postea sex libras ejusdem monete predictis monachis darent ad ipsorum manum nemoris illius possessio rediret monachi tamen ibidem omnes aasantias suas ita post sicut et prius et in nemore et in terra ibi adjacenti jure perpetuo haberent herbam videlicet et fenum pastionem porcorum ceterorumque animalium ligna tam sicca quam viridia omniaque omnino usui necessaria Omnes quoque istiusmodi aasantias in nemore quod dicitur Bordin et in foresta communi que appellatur Faid perpetuo habendas concesserunt et laudaverunt eis Huic rei interfuerunt testes subnotati Garinus presbiter de Varon Josbertus Boisserius Milo li Blant Nevelo de Feritate Milo de Varon Hoc totum laudavit Ermensendis uxor prefati Sevini presentibus istis Garino presbitero de Varon Josberto Boisserio Enfrogdo de Sora Terra Odone de Ermol et Rosceis uxor supradicti Stephani coram his Gaufrido presbitero de Feritate Landrico clerico Hugone Saisnello Galone de Longo Pilo Augalone de Joviniaco Hoc quoque laudavit Gaufridus Bollans Quod totum prius publice actum ac postmodum in presentia nostra confirmatum est ac stabile factum presentibus istis Fromundo capellano Garino presbitero de Varon Galone clerico archidiaconi Enfrogdo de Sora Terra Odone de Ermol Ut ergo imperpetuum ratum habeatur et inconcussum litteris commendatum sigilli nostri auctoritate confirmare curavimus Fecimus autem hoc anno ab Incarnatione Domini MCLVIII episcopatus quoque nostri XVI