Charter Document - 02350083
Charter Number: | 02350083 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1157 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo Dei gratia abbas Sancti Petri de Vivo Senonensis omnibus sancte matris Ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus in Domino salutem Universitati vestre notum esse volumus quod inter capellanum Sancti Romani et capellanum Sancti Saviniani de corporibus parrochianorum suorum sepeliendis orta est discordia Contigit enim quod capellanus Sancti Romani quandam parrochianam suam que in vico nostro et in parrochia Sancti Saviniani decesserat inde voluit asportare et in cimisterio Sancti Remigii sicut alios parrochianos suos sepelire Capellanus autem et monachi nostri contradicebant dicentes quoniam licebat eis et de jure consueverant omnes ibi morientes inconsultis et nescientibus eorum presbiteris ibidem sepelire Nos autem magis rationi et veritati insistentes quam disputationi consentientes concessimus et ratum habere volumus predictis capellanis nobiscum id asserentibus ut uterque parrochianum suum si in parrochia alterius decesserit ad proprium cimisterium deferat et sepeliat Vale