Charter Document - 02350082
Charter Number: | 02350082 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1157 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Cum omnibus ecclesiis Christi communis caritas jure nos teneat debitores eas tamen que sub nostra protectione et sub nostro regimine degunt propensius diligere augere et manutenere nos convenit Liquet enim quia nil magis pontificalem decet honorare quam loca religiosa paterno fovere affectu et eos precipue caritatis amplecti visceribus qui communem in monasteriis professi vitam Domino militare noscuntur Hujus igitur rationis intuitu ego Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus notum esse volo presentibus et futuris quod ecclesias de Caniaco unam scilicet in honore sancti Martini alteram in nomine beati Germani fundatam cum appendiciis suis decimis et oblationibus consilio et laude clericorum nostrorum Girardi videlicet archidiaconi Tornodorensis et Milonis decani dono et concedo domno Petro venerabili abbati Sancti Michaelis Tornodorensis ejusque successoribus et monachis ejusdem ecclesie Deo ibidem servientibus in perpetuum salvo jure et honore presulis et ecclesie Lingonensis Decerno autem ut electio presbiteri et ordinatio predictarum ecclesiarum ad abbatem et monachos Tornodorenses pertineat Ut igitur hec nostra donatio rata in posterum et inconcussa permaneat presentem paginam cum nostri impressione sigilli scribi precepi quatenus predicte Sancti Michaelis ecclesie nostre auctoritatis carta sit in testimonium cunctis diebus Hujus rei testes sunt Humbertus Lingonensis ecclesie decanus Girardus archidiaconus Milo decanus de Lisinis Jocelinus clericus noster frater Gislebertus monachus Clarevallensis Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCLVII